Ex qua vis causa vapulet ergo cocus?Si quid forte petam timido gracilique libello,Inproba non fuerit si mea charta, dato.Et si non dederis, Caesar, permitte rogari:Offendunt numquam tura precesque Iovem.Qui fingit sacros auro vel marmore vultus,Non facit ille deos: qui rogat, ille facit.Vidisti semel, Oppiane, tantumAegrum me, male, saepe te videbo.Non tot in Eois timuit Gangeticus arvisRaptor, in Hyrcano qui fugit albus equo,Quot tua Roma novas vidit, Germanice, tigres:Delicias potuit nec numerare suas.Vincit Erythraeos tua, Caesar, harena triumphosEt victoris opes divitiasque dei:Nam cum captivos ageret sub curribus Indos,Contentus gemina tigride Bacchus erat.Munera qui tibi dat locupleti, Gaure, senique,Si sapis et sentis, hoc tibi ait 'Morere.'Dic, toga, facundi gratum mihi munus amici,Esse velis cuius fama decusque gregis?Apula Ledaei tibi floruit herba Phalanthi,Qua saturat Calabris culta Galaesus aquis?An Tartesiacus stabuli nutritor HiberiBaetis in Hesperia te quoque lavit ove?An tua multifidum numeravit lana Timavum,Quem pius astrifero Cyllarus ore bibit?Te nec Amyclaeo decuit livere veneno,Nec Miletos erat vellere digna tuo.Lilia tu vincis nec adhuc delapsa ligustra,Et Tiburtino monte quod alget ebur;Spartanus tibi cedet olor Paphiaeque columbae,Cedet Erythraeis eruta gemma vadis:Sed licet haec primis nivibus sint aemula dona,Non sunt Parthenio candidiora suo.Non ego praetulerim Babylonos picta superbaeTexta, Samiramia quae variantur acu;Non Athamanteo potius me mirer in auro,Aeolium dones si mihi, Phrixe, pecus.O quantos risus pariter spectata movebit