Nostris carminibus tamen vacabit:Nam me diligit ille proximumqueTurni nobilibus legit libellis.O quantum tibi nominis paratur!O quae gloria! quam frequens amator!Te convivia, te forum sonabit,Aedes, compita, porticus, tabernae.Uni mitteris, omnibus legeris.Omnia, Castor, emis: sic fiet, ut omnia vendas.Sic placidum videas semper, Crispine, Tonantem,Nec te Roma minus, quam tua Memphis amet:Carmina Parrhasia si nostra legentur in aula—Namque solent sacra Caesaris aure frui—,Dicere de nobis, ut lector candidus, aude:'Temporibus praestat non nihil iste tuis,Nec Marso nimium minor est doctoque Catullo.'Hoc satis est: ipsi cetera mando deo.