Circuit, ancipiti vix adeunda iugo,Quid tam saepe meum nobis abducere QuintumTe iuvat et lenta detinuisse mora?Quid Nomentani causam mihi perdis agelli,Propter vicinum qui pretiosus erat?Sed iam parce mihi nec abutere, Narnia, Quinto:Perpetuo liceat sic tibi ponte frui.Unguentum fuerat, quod onyx modo parva gerebat:Olfecit postquam Papylus, ecce, garum est.Bruma est et riget horridus December,Audes tu tamen osculo nivaliOmnes obvius hinc et hinc tenereEt totam, Line, basiare Romam.Quid posses graviusque saeviusquePercussus facere atque verberatus?Hoc me frigore basiet nec uxor,Blandis filia nec rudis labellis.Sed tu dulcior elegantiorque,Cuius livida naribus caninisDependet glacies rigetque barba,Qualem forficibus metit supinisTonsor Cinyphio Cilix marito.Centum occurrere malo cunnilingis,Et Gallum timeo minus recentem.Quare si tibi sensus est pudorque,Hibernas, Line, basiationes,In mensem rogo differas Aprilem.Conditus hic ego sum, Bassi dolor, Urbicus infans,Cui genus et nomen maxima Roma dedit.Sex mihi de prima deerant trieteride menses,Ruperunt tetricae cum male pensa deae.Quid species, quid lingua mihi, quid profuit aetas?Da lacrimas tumulo, qui legis ista, meo:Sic ad Lethaeas, nisi Nestore serior, undasNon eat, optabis quem superesse tibi.Nosti si bene Caesium, libelle,Montanae decus Umbriae Sabinum,Auli municipem mei Pudentis,Illi tu dabis haec vel occupato:Instent mille licet premantque curae,