Implevit magni quam Ciceronis opus:Hunc miratur adhuc centum gravis hasta virorum,Hunc loquitur grato plurimus ore cliens.Postquam bis senis ingentem fascibus annumRexerat, adserto qui sacer orbe fuit,Emeritos Musis et Phoebo tradidit annos,Proque suo celebrat nunc Helicona foro.Qui tonsor fueras tota notissimus urbe,Et post hoc dominae munere factus eques,Sicanias urbes Aetnaeaque regna petisti,Cinname, cum fugeres tristia iura fori.Qua nunc arte graves tolerabis inutilis annos?Quid facit infelix et fugitiva quies?Non rhetor, non grammaticus ludive magister,Non Cynicus, non tu Stoicus esse potes,Vendere nec vocem Siculis plausumque theatris:Quod superest, iterum, Cinname, tonsor eris.Lis te bis decumae numerantem frigora brumaeConterit una tribus, Gargiliane, foris.A miser et demens! viginti litigat annisQuisquam, cui vinci, Gargiliane, licet?Heredem Fabius Labienum ex asse reliquit:Plus meruisse tamen se Labienus ait.Pedicat pueros tribas PhilaenisEt tentigine saevior maritiUndenas dolat in die puellas.Harpasto quoque subligata ludit,Et flavescit haphe, gravesque draucisHalteras facili rotat lacerto,Et putri lutulenta de palaestraUncti verbere vapulat magistri:Nec cenat prius aut recumbit ante,Quam septem vomuit meros deunces;Ad quos fas sibi tunc putat redire,Cum coloephia sedecim comedit.Post haec omnia cum libidinatur,Non fellat—putat hoc parum virile—,Sed plane medias vorat puellas.Di mentem tibi dent tuam, Philaeni,Cunnum lingere quae putas virile.