Si tamen et Celerem, quod legis, Aucte, iuvat.Ille meas gentes et Celtas rexit Hiberos,Nec fuit in nostro certior orbe fides.Maior me tanto reverentia turbat, et auresNon auditoris, iudicis esse puto.Omnia misisti mihi Saturnalibus, Umber,Munera, contulerant quae tibi quinque dies:Bis senos triplices et dentiscalpia septem;His comes accessit spongia, mappa, calix,Semodiusque fabae cum vimine Picenarum,Et Laletanae nigra lagona sapae;Parvaque cum canis venerunt cottana prunisEt Libycae fici pondere testa gravis.Vix puto triginta nummorum tota fuisseMunera, quae grandes octo tulere Syri.Quanto commodius nullo mihi ferre laboreArgenti potuit pondera quinque puer!Semper mane mihi de me mera somnia narras,Quae moveant animum sollicitentque meum.Iam prior ad faecem, sed et haec vindemia venit,Exorat noctes dum mihi saga tuas;Consumpsi salsasque molas et turis acervos;Decrevere greges, dum cadit agna frequens;Non porcus, non chortis aves, non ova supersunt.Aut vigila aut dormi, Nasidiane, tibi.Nulli munera, Chreste, si remittis,Nec nobis dederis remiserisque:Credam te satis esse liberalem.Sed si reddis Apicio LupoqueEt Gallo Titioque Caesioque,Linges non mihi—nam proba et pusilla est—,Sed quae de Solymis venit perustisDamnatam modo mentulam tributis.Astra polumque pia cepisti mente, Rabiri,Parrhasiam mira qui struis arte domum.Phidiaco si digna Iovi dare templa parabit,Has petet a nostro Pisa Tonante manus.Castora de Polluce Gabinia fecit Achillan:fuerat, nunc eritIam sex aut septem nupsisti, Galla, cinaedis,