Cosmica, Semproni, tam mala, quam bona sunt.Muneribus cupiat si quis contendere tecum,Audeat hic etiam, Castrice, carminibus.Nos tenues in utroque sumus vincique parati:Inde sopor nobis et placet alta quies.Tam mala cur igitur dederim tibi carmina, quaeris?Alcinoo nullum poma dedisse putas?Primum est, ut praestes, si quid te, Cinna, rogabo;Illud deinde sequens, ut cito, Cinna, neges.Diligo praestantem; non odi, Cinna, negantem:Sed tu nec praestas nec cito, Cinna, negas.Maximus ille tuus, Ovidi, Caesonius hic est,Cuius adhuc vultum vivida cera tenet.Hunc Nero damnavit; sed tu damnare NeronemAusus es et profugi, non tua, fata sequi:Aequora per Scyllae magnus comes exulis isti,Qui modo nolueras consulis ire comes.Si victura meis mandantur nomina chartisEt fas est cineri me superesse meo:Audiet hoc praesens venturaque turba, fuisseIlli te, Senecae quod fuit ille suo.Facundi Senecae potens amicus,Caro proximus aut prior Sereno,Hic est Maximus ille, quem frequentiFelix littera pagina salutat.Hunc tu per Siculas secutus undas,O nullis, Ovidi, tacende linguis,Sprevisti domini furentis iras.Miretur Pyladen suum vetustas,Haesit qui comes exuli parentis:Quis discrimina comparet duorum?Haesisti comes exuli Neronis.Commendare tuum dum vis mihi carmine munusMaeonioque cupis doctius ore loqui,Excrucias multis pariter me teque diebus,Et tua de nostro, Prisce, Thalia tacet.Divitibus poteris musas elegosque sonantesMittere: pauperibus munera dato.Doctorum Licini celeberrime Sura virorum,Cuius prisca gravis lingua reduxit avos,