Seque obserata clusit anxius cellaGulosus ille, postero die vendit.Haec est illa dies, magni quae conscia partusLucanum populis et tibi, Polla, dedit.Heu! Nero crudelis nullaque invisior umbra,Debuit hoc saltem non licuisse tibi.Vatis Apollinei magno memorabilis ortuLux redit: Aonidum turba, favete sacris.Haec meruit, cum te terris, Lucane, dedisset,Mixtus Castaliae Baetis ut esset aquae.Phoebe, veni, sed quantus eras, cum bella tonantiIpse dares Latiae plectra secunda lyrae.Quid tanta pro luce precer? Tu, Polla, maritumSaepe colas et se sentiat ille coli.Cum Iuvenale meo quae me committere temptas,Quid non audebis, perfida lingua, loqui?Te fingente nefas Pyladen odisset Orestes,Thesea Pirithoi destituisset amor,Tu Siculos fratres et maius nomen AtridasEt Ledae poteras dissociare genus.Hoc tibi pro meritis et talibus inprecor ausis,Ut facias illud, quod, puto, lingua, facis.Dulcia cum tantum scribas epigrammata semperEt cerussata candidiora cute,Nullaque mica salis nec amari fellis in illisGutta sit, o demens, vis tamen illa legi!Nec cibus ipse iuvat morsu fraudatus aceti,Nec grata est facies, cui gelasinus abest.Infanti melimela dato fatuasque mariscas:Nam mihi, quae novit pungere, Chia sapit.Apollinarem conveni meum, Scazon;Et si vacabit—ne molestus accedas—,Hoc qualecumque, cuius aliqua pars ipse est,Dabis: haec facetum carmen inbuant aures.Si te receptum fronte videris tota,Noto rogabis ut favore sustentet.Quanto mearum, scis, amore nugarumFlagret: nec ipse plus amare te possum.Contra malignos esse si cupis tutus,Apollinarem conveni meum, Scazon.