Cum tibi sit facies, de qua nec femina possitDicere, cum corpus nulla litura notet,Cur te tam rarus cupiat repetatque fututor,Miraris? Vitium est non leve, Galla, tibi:Accessi quotiens ad opus mixtisque movemurInguinibus, cunnus non tacet, ipsa taces.Di facerent, ut tu loquereris et ille taceret:Offendor cunni garrulitate tui.Pedere te mallem: namque hoc nec inutile dicitSymmachus et risum res movet ista simul:Quis ridere potest fatui poppysmata cunni?Cum sonat hic, cui non mentula mensque cadit?Dic aliquid saltem clamosoque obstrepe cunno,Et si adeo muta es, disce vel inde loqui.Fragmentum quod vile putas et inutile lignum,Haec fuit ignoti prima carina maris.Quam nec Cyaneae quondam potuere ruinaeFrangere nec Scythici tristior ira freti,Saecula vicerunt: sed quamvis cesserit annis,Sanctior est salva parva tabella rate.Nihil est miserius neque gulosius Santra.Rectam vocatus cum cucurrit ad cenam,Quam tot diebus noctibusque captavit,Ter poscit apri glandulas, quater lumbum,Et utramque coxam leporis et duos armos,Nec erubescit peierare de turdoEt ostreorum rapere lividos cirros.Buccis placentae sordidam linit mappam;Illic et uvae conlocantur ollaresEt Punicorum pauca grana malorumEt excavatae pellis indecens volvaeEt lippa ficus debilisque boletus.Sed mappa cum iam mille rumpitur furtis,Rosos tepenti spondylos sinu conditEt devorato capite turturem truncum.Colligere longa turpe nec putat dextra,Analecta quidquid et canes reliquerunt.Nec esculenta sufficit gulae praeda,Mixto lagonam replet ad pedes vino.Haec per ducentas cum domum tulit scalas