Esse quod et comiti contigit et reduci.Octaphoro sanus portatur, Avite, Philippus.Hunc tu si sanum credis, Avite, furis.Editur en sextus sine te mihi, Rufe Camoni,Nec te lectorem sperat, amice, liber:Impia Cappadocum tellus et numine laevoVisa tibi cineres reddit et ossa patri.Funde tuo lacrimas orbata Bononia Rufo,Et resonet tota planctus in Aemilia:Heu qualis pietas, heu quam brevis occidit aetas!Viderat Alphei praemia quinta modo.Pectore tu memori nostros evolvere lusus,Tu solitus totos, Rufe, tenere iocos,Accipe cum fletu maesti breve carmen amiciAtque haec absentis tura fuisse puta.Setinum dominaeque nives densique trientes.Quando ego vos medico non prohibente bibam?Stultus et ingratus nec tanto munere dignus,Qui mavult heres divitis esse Midae.Possideat Libycas messis Hermumque Tagumque,Et potet caldam, qui mihi livet, aquam.Di tibi dent et tu, Caesar, quaecumque mereris:Di mihi dent et tu, quae volo, si merui.Mane salutavi vero te nomine casu,Nec dixi dominum, Caeciliane, meum.Quanti libertas constet mihi tanta, requiris?Centum quadrantes abstulit illa mihi.Cum peteret seram media iam nocte matellamArguto madidus pollice Panaretus,Spoletina data est, sed quam siccaverat ipse,Nec fuerat soli tota lagona satis.Ille fide summa testae sua vina remensusReddidit oenophori pondera plena sui.Miraris, quantum biberat, cepisse lagonam?Desine mirari, Rufe: merum biberat.Moechum Gellia non habet nisi unum.Turpe est hoc magis: uxor est duorum.Sancta ducis summi prohibet censura vetatqueMoechari. Gaude, Zoile, non futuis.Caelatus tibi cum sit, Anniane,