Has, inquam, nugas, quibus aurem advertere totamNon aspernantur proceres urbisque forique,Quas et perpetui dignantur scrinia SiliEt repetit totiens facundo Regulus ore,Quique videt propius magni certamina CirciLaudat Aventinae vicinus Sura Dianae,Ipse etiam tanto dominus sub pondere rerumNon dedignatur bis terque revolvere Caesar.Sed tibi plus mentis, tibi cor limante MinervaAcrius et tenues finxerunt pectus Athenae.Ne valeam, si non multo sapit altius illud,Quod cum panticibus laxis et cum pede grandiEt rubro pulmone vetus nasisque timendumOmnia crudelis lanius per compita portat.Audes praeterea, quos nullus noverit, in meScribere versiculos miseras et perdere chartas.At si quid nostrae tibi bilis inusserit ardor,Vivet et haerebit totoque legetur in orbe,Stigmata nec vafra delebit Cinnamus arte.Sed miserere tui, rabido nec perditus oreFumantem nasum vivi temptaveris ursi.Sit placidus licet et lambat digitosque manusque,Si dolor et bilis, si iusta coegerit ira,Ursus erit: vacua dentes in pelle fatigesEt tacitam quaeras, quam possis rodere, carnem.'Hexametris epigramma facis' scio dicere Tuccam.Tucca, solet fieri, denique, Tucca, licet.'Sed tamen hoc longum est.' Solet hoc quoque, Tucca, licetque:Si breviora probas, disticha sola legas.Conveniat nobis, ut fas epigrammata longaSit transire tibi, scribere, Tucca, mihi.Famae non nimium bonae puellam,Quales in media sedent Subura,Vendebat modo praeco Gellianus.Parvo cum pretio diu liceret,Dum puram cupit adprobare cunctis,Adtraxit prope se manu negantemEt bis terque quaterque basiavit.Quid profecerit osculo, requiris?Sescentos modo qui dabat, negavit.