Hoc iacet in tumulo raptus puerilibus annisPantagathus, domini cura dolorque sui,Vix tangente vagos ferro resecare capillosDoctus et hirsutas excoluisse genas.Sis licet, ut debes, tellus, placata levisque,Artificis levior non potes esse manu.Lotus nobiscum est, hilaris cenavit, et idemInventus mane est mortuus Andragoras.Tam subitae mortis causam, Faustine, requiris?In somnis medicum viderat Hermocraten.Tantos et tantas si dicere Sextilianum,Aule, vetes, iunget vix tria verba miser.'Quid sibi vult?' inquis. Dicam, quid suspicer esse:Tantos et tantas Sextilianus amat.Quod semper casiaque cinnamoqueEt nido niger alitis superbaeFragras plumbea Nicerotiana,Rides nos, Coracine, nil olentis:Malo, quam bene olere, nil olere.Quod tibi crura rigent saetis et pectora villis,Verba putas famae te, Charideme, dare?Extirpa, mihi crede, pilos de corpore totoTeque pilare tuas testificare natis.'Quae ratio est?' inquis. Scis multos dicere multa:Fac pedicari te, Charideme, putent.Mentiris fictos unguento, Phoebe, capillosEt tegitur pictis sordida calva comis.Tonsorem capiti non est adhibere necesse:Radere te melius spongia, Phoebe, potest.Cernere Parrhasios dum te iuvat, Aule, trionesComminus et Getici sidera ferre poli,O quam paene tibi Stygias ego raptus ad undasElysiae vidi nubila fusca plagae!Quamvis lassa, tuos quaerebant lumina vultusAtque erat in gelido plurimus ore Pudens.Si mihi lanificae ducunt non pulla sororesStamina nec surdos vox habet ista deos,Sospite me sospes Latias reveheris ad urbesEt referes pili praemia clarus eques.Et dolet et queritur, sibi non contingere frigus,