Ut possis, quotiens arrigis, olfacere.Secti podicis usque ad umbilicumNullas reliquias habet Charinus,Et prurit tamen usque ad umbilicum.O quanta scabie miser laborat!Culum non habet, est tamen cinaedus.Aspicis, ut parvus nec adhuc trieteride plenaRegulus auditum laudet et ipse patrem?Maternosque sinus viso genitore relinquatEt patrias laudes sentiat esse suas?Iam clamor centumque viri densumque coronaVolgus et infanti Iulia tecta placent.Acris equi suboles magno sic pulvere gaudet,Sic vitulus molli proelia fronte cupit.Di, servate, precor, matri sua vota patrique,Audiat ut natum Regulus, illa duos.Pater ex Marulla, Cinna, factus es septemNon liberorum: namque nec tuus quisquamNec est amici filiusve vicini,Sed in grabatis tegetibusque conceptiMaterna produnt capitibus suis furta.Hic, qui retorto crine Maurus incedit,Subolem fatetur esse se coci Santrae.At ille sima nare, turgidis labrisIpsa est imago Pannychi palaestritae.Pistoris esse tertium quis ignorat,Quicumque lippum novit et videt Damam?Quartus cinaeda fronte, candido voltuEx concubino natus est tibi Lygdo:Percide, si vis, filium: nefas non est.Hunc vero acuto capite et auribus longis,Quae sic moventur, ut solent asellorum,Quis morionis filium negat Cyrtae?Duae sorores, illa nigra et haec rufa,Croti choraulae vilicique sunt Carpi.Iam Niobidarum grex tibi foret plenus,Si spado Coresus Dindymusque non esset.Femina praeferri potuit tibi nulla, Lycori:Praeferri Glycerae femina nulla potest.Haec erit hoc quod tu: tu non potes esse quod haec est