Non habui febrem, Symmache, nunc habeo.'Esse quid hoc dicam, vivis quod fama negaturEt sua quod rarus tempora lector amat?'Hi sunt invidiae nimirum, Regule, mores,Praeferat antiquos semper ut illa novis.Sic veterem ingrati Pompei quaerimus umbram,Sic laudant Catuli vilia templa senes;Ennius est lectus salvo tibi, Roma, Marone,Et sua riserunt saecula Maeoniden,Rara coronato plausere theatra Menandro,Norat Nasonem sola Corinna suum.Vos tamen o nostri ne festinate libelli:Si post fata venit gloria, non propero.Sardonychas, zmaragdos, adamantas, iaspidas unoVersat in articulo Stella, Severe, meus.Multas in digitis, plures in carmine gemmasInvenies: inde est haec, puto, culta manus.Quod nutantia fronte perticataGestat pondera Masclion superbus,Aut grandis Ninus omnibus lacertisSeptem quod pueros levat vel octo,Res non difficilis mihi videtur,Uno cum digito vel hoc vel illoPortet Stella meus decem puellas.Sum, fateor, semperque fui, Callistrate, pauper,Sed non obscurus nec male notus eques,Sed toto legor orbe frequens et dicitur 'Hic est',Quodque cinis paucis, hoc mihi vita dedit.At tua centenis incumbunt tecta columnisEt libertinas arca flagellat opes,Magnaque Niliacae servit tibi glaeba Syenes,Tondet et innumeros Gallica Parma greges.Hoc ego tuque sumus: sed quod sum, non potes esse:Tu quod es, e populo quilibet esse potest.Sedere primo solitus in gradu semperTunc, cum liceret occupare, NanneiusBis excitatus terque transtulit castra,Et inter ipsas paene tertius sellasPost Gaiumque Luciumque consedit.Illinc cucullo prospicit caput tectus