Ille potest Semelen dicere, Rufe, patrem.Non donem tibi cur meos libellosOranti totiens et exigenti,Miraris, Theodore? Magna causa est:Dones tu mihi ne tuos libellos.Pompeios iuvenes Asia atque Europa, sed ipsumTerra tegit Libyes, si tamen ulla tegit.Quid mirum toto si spargitur orbe? IacereUno non poterat tanta ruina loco.Quae legis causa nupsit tibi Laelia, Quinte,Uxorem potes hanc dicere legitimam.Profecit poto Mithridates saepe veneno,Toxica ne possent saeva nocere sibi.Tu quoque cavisti cenando tam male semper,Ne posses umquam, Cinna, perire fame.Narratur belle quidam dixisse, Marulle,Qui te ferre oleum dixit in auricula.Si tristi domicenio laboras,Torani, potes esurire mecum.Non deerunt tibi, si soles ,Viles Cappadocae gravesque porri,Divisis cybium latebit ovis.Ponetur digitis tenendus ustisNigra coliculus virens patella,Algentem modo qui reliquit hortum,Et pultem niveam premens botellus,Et pallens faba cum rubente lardo.Mensae munera si voles secundae,Marcentes tibi porrigentur uvaeEt nomen pira quae ferunt Syrorum,Et quas docta Neapolis creavit,Lento castaneae vapore tostae:Vinum tu facies bonum bibendo.Post haec omnia forte si movebitBacchus quam solet esuritionem,Succurrent tibi nobiles olivae,Piceni modo quas tulere rami,Et fervens cicer et tepens lupinus.Parva est cenula—quis potest negare?—,Sed finges nihil audiesve fictum