Quales vel puerum decere possunt;Nudumst in medio caput, nec ullusIn longa pilus area notatur.Hic error tibi profuit Decembri,Tum, cum prandia misit Imperator:Cum panariolis tribus redisti.Talem Geryonem fuisse credo.Vites, censeo, porticum Philippi:Si te viderit Hercules, peristi.Ceno domi quotiens, nisi te, Charopine, vocavi,Protinus ingentes sunt inimicitiae,Meque potes stricto medium transfigere ferro,Si nostrum sine te scis caluisse focum.Nec semel ergo mihi furtum fecisse licebit?Inprobius nihil est hac, Charopine, gula.Desine iam nostram, precor, observare culinam,Atque aliquando meus det tibi verba cocus.Hic, qui libellis praegravem gerit laevam,Notariorum quem premit chorus levis,Qui codicillis hinc et inde prolatisEpistulisque commodat gravem voltumSimilis Catoni Tullioque Brutoque,Exprimere, Rufe, fidiculae licet cogant,Have Latinum, non potest Graecum.Si fingere istud me putas, salutemus.Quae mihi praestiteris memini semperque tenebo.Cur igitur taceo, Postume? Tu loqueris.Incipio quotiens alicui tua dona referre,Protinus exclamat 'Dixerat ipse mihi.'Non belle quaedam faciunt duo: sufficit unusHuic operi: si vis, ut loquar, ipse tace.Crede mihi, quamvis ingentia, Postume, donaAuctoris pereunt garrulitate sui.Colchida quid scribis, quid scribis, amice, Thyesten?Quo tibi vel Nioben, Basse, vel Andromachen?Materia est, mihi crede, tuis aptissima chartisDeucalion vel, si non placet hic, Phaethon.Extemporalis factus est meus rhetor:Calpurnium non scripsit, et salutavit.Dic mihi, quem portas, volucrum regina? 'Tonantem.'