Securus puer est, sollicitumque pecus.Quadrantem Crispus tabulis, Faustine, supremisNon dedit uxori. 'Cui dedit ergo?' Sibi.Carpere causidicus fertur mea carmina: qui sit,Nescio: si sciero, vae tibi, causidice.Hanc tibi, Fronto pater, genetrix Flaccilla, puellamOscula commendo deliciasque meas,Parvola ne nigras horrescat Erotion umbrasOraque Tartarei prodigiosa canis.Inpletura fuit sextae modo frigora brumae,Vixisset totidem ni minus illa dies.Inter tam veteres ludat lasciva patronosEt nomen blaeso garriat ore meum.Mollia non rigidus caespes tegat ossa, nec illi,Terra, gravis fueris: non fuit illa tibi.Dum sibi redire de Patrensibus fundisDucena clamat coccinatus EuclidesCorinthioque plura de suburbanoLongumque pulchra stemma repetit a LedaEt suscitanti Leito reluctatur:Equiti superbo, nobili, locupletiCecidit repente magna de sinu clavis.Numquam, Fabulle, nequior fuit clavis.Laudatus nostro quidam, Faustine, libelloDissimulat, quasi nil debeat: inposuitPuella senibus dulcior mihi cycnis,Agna Galaesi mollior Phalantini,Concha Lucrini delicatior stagni,Cui nec lapillos praeferas Erythraeos,Nec modo politum pecudis Indicae dentemNivesque primas liliumque non tactum;Quae crine vicit Baetici gregis vellusRhenique nodos aureamque nitelam;Fragravit ore, quod rosarium Paesti,Quod Atticarum prima mella cerarum,Quod sucinorum rapta de manu glaeba;Cui conparatus indecens erat pavo,Inamabilis sciurus et frequens phoenix:Adhuc recenti tepet Erotion busto,Quam pessimorum lex amara fatorum