Quam non sensuro dare quadringenta caballo,Aureus ut Scorpi nasus ubique micet?O frustra locuples, o dissimulator amici,Haec legis et laudas? Quae tibi fama perit!Quod alpha dixi, Corde, paenulatorumTe nuper, aliqua cum iocarer in charta,Si forte bilem movit hic tibi versus,Dicas licebit beta me togatorum.Ingenium studiumque tibi moresque genusqueSunt equitis, fateor: cetera plebis habes.Bis septena tibi non sint subsellia tanti,Ut sedeas viso pallidus Oceano.Ut bene loquatur sentiatque Mamercus,Efficere nullis, Aule, moribus possis:Pietate fratres Curvios licet vincas,Quiete Nervas, comitate Rusones,Probitate Macros, aequitate Mauricos,Oratione Regulos, iocis Paulos:Robiginosis cuncta dentibus rodit.Hominem malignum forsan esse tu credas:Ego esse miserum credo, cui placet nemo.Si quando leporem mittis mihi, Gellia, dicis:'Formosus septem, Marce, diebus eris.'Si non derides, si verum, lux mea, narras,Edisti numquam, Gellia, tu leporem.Varro, Sophocleo non infitiande coturno,Nec minus in Calabra suspiciende lyra,Differ opus, nec te facundi scaena CatulliDetineat, cultis aut elegia comis;Sed lege fumoso non aspernanda DecembriCarmina, mittuntur quae tibi mense suo:Commodius nisi forte tibi potiusque videtur,Saturnalicias perdere, Varro, nuces.Aspice, quam placidis insultet turba iuvencisEt sua quam facilis pondera taurus amet.Cornibus hic pendet summis, vagus ille per armosCurrit et in toto ventilat arma bove.At feritas inmota riget: non esset harenaTutior, et poterant fallere plana magis.Nec trepidant gestus, sed de discrimine palmae