Temporibus possunt saecula nulla tuis.Quando magis dignos licuit spectare triumphos?Quando Palatini plus meruere dei?Pulchrior et maior quo sub duce Martia Roma?Sub quo libertas principe tanta fuit?Est tamen hoc vitium, sed non leve, sit licet unum,Quod colit ingratas pauper amicitias.Quis largitur opes veteri fidoque sodali,Aut quem prosequitur non alienus eques?Saturnaliciae ligulam misisse selibraeFlammarisve togae scripula tota decemLuxuria est, tumidique vocant haec munera reges:Qui crepet aureolos, forsitan unus erit.Quatenus hi non sunt, esto tu, Caesar, amicus:Nulla ducis virtus dulcior esse potest.Iam dudum tacito rides, Germanice, naso,Utile quod nobis do tibi consilium.Si tecum mihi, care Martialis,Securis liceat frui diebus,Si disponere tempus otiosumEt verae pariter vacare vitae:Nec nos atria, nec domos potentum,Nec litis tetricas forumque tristeNossemus, nec imagines superbas;Sed gestatio, fabulae, libelli,Campus, porticus, umbra, Virgo, thermae,Haec essent loca semper, hi labores.Nunc vivit necuter sibi, bonosqueSoles effugere atque abire sentit,Qui nobis pereunt et inputantur.Quisquam vivere cum sciat, moratur?Quintum pro Decimo, pro Crasso, Regule, MacrumAnte salutabat rhetor Apollodotus.Nunc utrumque suo resalutat nomine. QuantumCura laborque potest! Scripsit et edidicit.Mane domi nisi te volui meruique videre,Sint mihi, Paule, tuae longius Esquiliae.Sed Tiburtinae sum proximus accola pilae,Qua videt anticum rustica Flora Iovem:Alta Suburani vincenda est semita clivi