Nec iussae quondam praestiteratis, aquae.Iuli iugera pauca MartialisHortis Hesperidum beatioraLongo Ianiculi iugo recumbunt:Lati collibus eminent recessus,Et planus modico tumore vertexCaelo perfruitur serenioreEt curvas nebula tegente vallesSolus luce nitet peculiari;Puris leniter admoventur astrisCelsae culmina delicata villae.Hinc septem dominos videre montisEt totam licet aestimare Romam,Albanos quoque Tusculosque collesEt quodcumque iacet sub urbe frigus,Fidenas veteres brevesque Rubras,Et quod virgineo cruore gaudetAnnae pomiferum nemus Perennae.Illinc Flaminiae SalariaequeGestator patet essedo tacente,Ne blando rota sit molesta somno,Quem nec rumpere nauticum celeumaNec clamor valet helciariorum,Cum sit tam prope Mulvius sacrumqueLapsae per Tiberim volent carinae.Hoc rus, seu potius domus vocanda est,Commendat dominus: tuam putabis,Tam non invida tamque liberalis,Tam comi patet hospitalitate:Credas Alcinoi pios PenatesAut facti modo divitis Molorchi.Vos nunc omnia parva qui putatis,Centeno gelidum ligone TiburVel Praeneste domate pendulamqueUni dedite Setiam colono,Dum me iudice praeferantur istisIuli iugera pauca Martialis.Oculo Philaenis semper altero plorat.Quo fiat istud quaeritis modo? lusca est.Egisti vitam semper, Line, municipalem,