Nec satis est, Baias igne calere suo.Ergo sacri fontes et litora grata valete,Nympharum pariter Nerei+dumque domus.Herculeos colles gelida vos vincite bruma,Nunc Tiburtinis cedite frigoribus.In tenebris luges amissum, Galla, maritum.Iam plorare pudet te, puto, Galla, virum.Flentibus Heliadum ramis dum vipera repit,Fluxit in obstantem sucina gutta feram:Quae dum miratur pingui se rore teneri,Concreto riguit vincta repente gelu.Ne tibi regali placeas, Cleopatra, sepulchro,Vipera si tumulo nobiliore iacet.Ardea solstitio Castranaque rura petanturQuique Cleonaeo sidere fervet ager,Cum Tiburtinas damnet Curiatius aurasInter laudatas ad Styga missus aquas.Nullo fata loco possis excludere: cum morsVenerit, in medio Tibure Sardinia est.Donasse amicum tibi ducenta, Mancine,Nuper superbo laetus ore iactasti.Quartus dies est, in schola poetarumDum fabulamur, milibus decem dixtiEmptas lacernas munus esse Pompullae,Sardonycha verum lineisque ter cinctumDuasque similes fluctibus maris gemmasDedisse Bassam Caeliamque iurasti.Here de theatro, Pollione cantante,Cum subito abires, dum fugis, loquebaris,Hereditatis tibi trecenta venisse,Et mane centum, et post meridie centum.Quid tibi sodales fecimus mali tantum?Miserere iam, crudelis, et sile tandem.Aut, si tacere lingua non potest ista,Aliquando narra, quod velimus audire.Tibur in Herculeum migravit nigra Lycoris,Omnia dum fieri candida credit ibi.Dum petit a Baulis mater Caerellia Baias,Occidit insani crimine mersa freti.Gloria quanta perit vobis! haec monstra Neroni