Arpis cedere non sinis disertis:Argivas generatus inter urbesThebas carmine cantet aut Mycenas,Aut claram Rhodon aut libidinosaeLedaeas Lacedaemonos palaestras:Nos Celtis genitos et ex HiberisNostrae nomina duriora terraeGrato non pudeat referre versu:Saevo Bilbilin optimam metallo,Quae vincit Chalybasque Noricosque,Et ferro Plateam suo sonantem,Quam fluctu tenui, sed inquietoArmorum Salo temperator ambit,Tutelamque chorosque Rixamarum,Et convivia festa Carduarum,Et textis Peterin rosis rubentem,Atque antiqua patrum theatra Rigas,Et certos iaculo levi Silaos,Turgontique lacus Turasiaeque,Et parvae vada pura Tvetonissae,Et sanctum Buradonis ilicetum,Per quod vel piger ambulat viator,Et quae fortibus excolit iuvencisCurvae Manlius arva Vativescae.Haec tam rustica, delicate lector,Rides nomina? rideas licebit,Haec tam rustica malo, quam Butuntos.Munera quod senibus viduisque ingentia mittis,Vis te munificum, Gargiliane, vocem?Sordidius nihil est, nihil est te spurcius uno,Qui potes insidias dona vocare tuas:Sic avidis fallax indulget piscibus hamus,Callida sic stultas decipit esca feras.Quid sit largiri, quid sit donare, docebo,Si nescis: dona, Gargiliane, mihi.Dum nos blanda tenent lascivi stagna LucriniEt quae pumiceis fontibus antra calent,Tu colis Argei regnum, Faustine, coloni,Quo te bis decimus ducit ab urbe lapis.Horrida sed fervent Nemeaei pectora monstri,