Nec potes uxorem cari corrumpere amici,Nec potes algentes arrigere ad vetulas,Vendere nec vanos circa Palatia fumos,Plaudere nec Cano, plaudere nec Glaphyro:Unde miser vives? 'Homo certus, fidus amicus—'.Hoc nihil est: numquam sic Philomelus eris.Credi virgine castior pudicaEt frontis tenerae cupis videri,Cum sis inprobior, Malisiane,Quam qui compositos metro TibulliIn Stellae recitat domo libellos.Cur, here quod dederas, hodie, puer Hylle, negasti,Durus tam subito, qui modo mitis eras?Sed iam causaris barbamque annosque pilosque.O nox quam longa es, quae facis una senem!Quid nos derides? here qui puer, Hylle, fuisti,Dic nobis, hodie qua ratione vir es?Prima salutantes atque altera conterit hora,Exercet raucos tertia causidicos,In quintam varios extendit Roma labores,Sexta quies lassis, septima finis erit,Sufficit in nonam nitidis octava palaestris,Imperat extructos frangere nona toros:Hora libellorum decuma est, Eupheme, meorum,Temperat ambrosias cum tua cura dapesEt bonus aetherio laxatur nectare CaesarIngentique tenet pocula parca manu.Tunc admitte iocos: gressu timet ire licentiAd matutinum nostra Thalia Iovem.Sotae filia clinici, Labulla,Deserto sequeris Clytum maritoEt donas et amas: .Dum novus est nec adhuc rasa mihi fronte libellus,Pagina dum tangi non bene sicca timet,I puer et caro perfer leve munus amico,Qui meruit nugas primus habere meas.Curre, sed instructus: comitetur Punica librumSpongia: muneribus convenit illa meis.Non possunt nostros multae, Faustine, lituraeEmendare iocos: una litura potest.