Nescit, crede mihi, quid sint epigrammata, Flacce,Qui tantum lusus ista iocosque vocat.Ille magis ludit, qui scribit prandia saeviTereos, aut cenam, crude Thyesta, tuam,Aut puero liquidas aptantem Daedalon alas,Pascentem Siculas aut Polyphemon ovis.A nostris procul est omnis vesica libellis,Musa nec insano syrmate nostra tumet.'Illa tamen laudant omnes, mirantur, adorant.'Confiteor: laudant illa, sed ista legunt.Quid me, Thai, senem subinde dicis?Nemo est, Thai, senex ad irrumandum.Cum tibi non essent sex milia, Caeciliane,Ingenti late vectus es hexaphoro:Postquam bis decies tribuit dea caeca sinumqueRuperunt nummi, factus es, ecce, pedes.Quid tibi pro meritis et tantis laudibus optem?Di reddant sellam, Caeciliane, tibi.Gestari iunctis nisi desinis, Hedyle, capris,Qui modo ficus eras, iam caprificus eris.Hunc, quem saepe vides intra penetralia nostraePallados et templi limina, Cosme, noviCum baculo peraque senem, cui cana putrisqueStat coma et in pectus sordida barba cadit,Cerea quem nudi tegit uxor abolla grabati,Cui dat latratos obvia turba cibos,Esse putas Cynicum deceptus imagine ficta:Non est hic Cynicus, Cosme: quid ergo? Canis.O cui Tarpeias licuit contingere quercusEt meritas prima cingere fronde comas,Si sapis, utaris totis, Colline, diebusExtremumque tibi semper adesse putes.Lanificas nulli tres exorare puellasContigit: observant quem statuere diem.Divitior Crispo, Thrasea constantior ipsoLautior et nitido sis Meliore licet:Nil adicit penso Lachesis fusosque sororumExplicat et semper de tribus una negat.Luci, gloria temporum tuorum,Qui Caium veterem Tagumque nostrum