Et centum dominos novae monetae:Et quidquid petit usque et usque donas.Vae glabraria, vae tibi misella:Nudam te statuet tuus Lupercus.Obstat, care Pudens, nostris sua turba libellisLectoremque frequens lassat et implet opus.Rara iuvant: primis sic maior gratia pomis,Hibernae pretium sic meruere rosae;Sic spoliatricem commendat fastus amicam,Ianua nec iuvenem semper aperta tenet.Saepius in libro numeratur Persius uno,Quam levis in tota Marsus Amazonide.Tu quoque de nostris releges quemcumque libellis,Esse puta solum: sic tibi pluris erit.Baiano procul a lacu, monemus,Piscator, fuge, ne nocens recedas.Sacris piscibus hae natantur undae,Qui norunt dominum manumque lambuntIllam, qua nihil est in orbe maius.Quid, quod nomen habent et ad magistriVocem quisque sui venit citatus?Hoc quondam Libys impius profundo,Dum praedam calamo tremente ducit,Raptis luminibus repente caecusCaptum non potuit videre piscem,Et nunc sacrilegos perosus hamosBaianos sedet ad lacus rogator.At tu, dum potes, innocens recedeIactis simplicibus cibis in undas,Et pisces venerare delicatos.Quod cupis in nostris dicique legique libellisEt nonnullus honos creditur iste tibi,Ne valeam, si non res est gratissima nobisEt volo te chartis inseruisse meis.Sed tu nomen habes averso fonte sororumInpositum, mater quod tibi dura dedit;Quod nec Melpomene, quod nec Polyhymnia possitNec pia cum Phoebo dicere Calliope.Ergo aliquod gratum Musis tibi nomen adopta:Non semper belle dicitur 'Hippodame.'