Dum nimium vano tumefactus nomine gaudesEt Saturninum te, miser, esse pudet,Impia Parrhasia movisti bella sub ursa,Qualia qui Phariae coniugis arma tulit.Excideratne adeo fatum tibi nominis huius,Obruit Actiaci quod gravis ira freti?An tibi promisit Rhenus quod non dedit illiNilus, et Arctois plus licuisset aquis?Ille etiam nostris Antonius occidit armis,Qui tibi conlatus, perfide, Caesar erat.Nulli, Thai, negas, sed si te non pudet istud,Hoc saltem pudeat, Thai, negare nihil.Claudia, Rufe, meo nubit Peregrina Pudenti:Macte esto taedis, o Hymenaee, tuis.Tam bene rara suo miscentur cinnama nardo,Massica Theseis tam bene vina favis;Nec melius teneris iunguntur vitibus ulmi,Nec plus lotos aquas, litora myrtus amat.Candida perpetuo reside, Concordia, lecto,Tamque pari semper sit Venus aequa iugo:Diligat illa senem quondam, sed et ipsa maritoTum quoque, cum fuerit, non videatur anus.Sili, Castalidum decus sororum,Qui periuria barbari furorisIngenti premis ore perfidosqueAstus Hannibalis levisque PoenosMagnis cedere cogis Africanis:Paulum seposita severitate,Dum blanda vagus alea DecemberIncertis sonat hinc et hinc fritillisEt ludit tropa nequiore talo,Nostris otia commoda Camenis,Nec torva lege fronte, sed remissaLascivis madidos iocis libellos.Sic forsan tener ausus est CatullusMagno mittere Passerem Maroni.Mille tibi nummos hesterna luce rogantiIn sex aut septem, Caeciliane, dies'Non habeo' dixi: sed tu causatus amiciAdventum lancem paucaque vasa rogas.