Caesaris alma dies et luce sacratior illa,Conscia Dictaeum qua tulit Ida Iovem,Longa, precor, Pylioque veni numerosior aevoSemper et hoc voltu vel meliore nite.Hic colat Albano Tritonida multus in auroPerque manus tantas plurima quercus eat;Hic colat ingenti redeuntia saecula lustroEt quae Romuleus sacra Tarentos habet.Magna quidem, superi, petimus, sed debita terris:Pro tanto quae sunt inproba vota deo?Spectabat modo solus inter omnesNigris munus Horatius lacernis,Cum plebs et minor ordo maximusqueSancto cum duce candidus sederet.Toto nix cecidit repente caelo:Albis spectat Horatius lacernis.Aspice quam densum tacitarum vellus aquarumDefluat in voltus Caesaris inque sinus.Indulget tamen ille Iovi, nec vertice motoConcretas pigro frigore ridet aquas,Sidus Hyperborei solitus lassare BootaeEt madidis Helicen dissimulare comis.Quis siccis lascivit aquis et ab aethere ludit?Suspicor has pueri Caesaris esse nives.Quod siccae redolet palus lacunae,Crudarum nebulae quod Albularum,Piscinae vetus aura quod marinae,Quod pressa piger hircus in capella,Lassi vardaicus quod evocati,Quod bis murice vellus inquinatum,Quod ieiunia sabbatariarum,Maestorum quod anhelitus reorum,Quod spurcae moriens lucerna Ledae,Quod ceromata faece de Sabina,Quod volpis fuga, viperae cubile,Mallem quam quod oles olere, Bassa.Vir bonus et pauper linguaque et pectore verus,Quid tibi vis, urbem qui, Fabiane, petis?Qui nec leno potes nec comissator haberi,Nec pavidos tristi voce citare reos,