Et illud oleas quod viri capellarum,Et anatis habeas orthopygium macrae,Senemque Cynicum vincat osseus cunnus;Cum te lucerna balneator extinctaAdmittat inter bustuarias moechas;Cum bruma mensem sit tibi per AugustumRegelare nec te pestilentia possit:Audes ducentas nuptuire post mortesVirumque demens cineribus tuis quaerisPrurire. Quid si Sattiae velit saxum?Quis coniugem te, quis vocabit uxorem,Philomelus aviam quam vocaverat nuper?Quod si cadaver exigis tuum scalpi,Sternatur Acori de triclinio lectus,Talassionem qui tuum decet solus,Ustorque taedas praeferat novae nuptae:Intrare in istum sola fax potest cunnum.Esse negas coctum leporem poscisque flagella.Mavis, Rufe, cocum scindere, quam leporem.Numquam dicis have, sed reddis, Naevole, semper,Quod prior et corvus dicere saepe solet.Cur hoc expectas a me, rogo, Naevole, dicas:Nam puto nec melior, Naevole, nec prior es.Praemia laudato tribuit mihi Caesar uterqueNatorumque dedit iura paterna trium.Ore legor multo notumque per oppida nomenNon expectato dat mihi fama rogo.Est et in hoc aliquid: vidit me Roma tribunumEt sedeo qua te suscitat Oceanus.Quot mihi Caesareo facti sunt munere cives,Nec famulos totidem suspicor esse tibi.Sed pedicaris, sed pulchre, Naevole, ceves.Iam iam tu prior es, Naevole, vincis: have.Lingis, non futuis meam puellamEt garris quasi moechus et fututor.Si te prendero, Gargili, tacebis.Ne legat hunc Chione, mando tibi, Rufe, libellum.Carmine laesa meo est, laedere et illa potest.Sit culus tibi quam macer, requiris?Pedicare potes, Sabelle, culo.