Stulte, quid egisti? nihil hic tibi perdidit uxor,Cum sit salva tui mentula Deiphobi.Ne legeres partem lascivi, casta, libelli,Praedixi et monui: tu tamen, ecce, legis.Sed si Panniculum spectas et, casta, Latinum,—Non sunt haec mimis inprobiora—lege.Narrat te, Chione, rumor numquam esse fututamAtque nihil cunno purius esse tuo.Tecta tamen non hac, qua debes, parte lavaris:Si pudor est, transfer subligar in faciem.Sunt gemini fratres, diversa sed inguina lingunt.Dicite, dissimiles sunt magis, an similes?Utere lactucis et mollibus utere malvis:Nam faciem durum, Phoebe, cacantis habes.Volt, non volt dare Galla mihi, nec dicere possum,Quod volt et non volt, quid sibi Galla velit.Cum peteret patriae missicius arva Ravennae,Semiviro Cybeles cum grege iunxit iter.Huic comes haerebat domini fugitivus AchillasInsignis forma nequitiaque puer.Hoc steriles sensere viri: qua parte cubaretQuaerunt. Sed tacitos sensit et ille dolos:Mentitur, credunt. Somni post vina petuntur:Continuo ferrum noxia turba rapitExciduntque senem, spondae qui parte iacebat;Namque puer pluteo vindice tutus erat.Subpositam quondam fama est pro virgine cervam,At nunc pro cervo mentula subposita est.Ut patiar moechum, rogat uxor, Galle, sed unum.Huic ego non oculos eruo, Galle, duos?Cum tibi trecenti consules, Vetustilla,Et tres capilli quattuorque sint dentes,Pectus cicadae, crus colorque formicae;Rugosiorem cum geras stola frontemEt araneorum cassibus pares mammas;Cum conparata rictibus tuis oraNiliacus habeat corcodilus angusta,Meliusque ranae garriant Ravennates,Et Atrianus dulcius culex cantet,Videasque quantum noctuae vident mane,