Ut sim tiro tuae semper amicitiae?Hoc merui, Fabiane, toga tritaque meaque,Ut nondum credas me meruisse rudem?Irasci tantum felices nostis amici.Non belle facitis, sed iuvat hoc: facite.Quae te causa trahit vel quae fiducia Romam,Sexte? quid aut speras aut petis inde? refer.'Causas' inquis 'agam Cicerone disertior ipsoAtque erit in triplici par mihi nemo foro.'Egit Atestinus causas et Civis—utrumqueNoras—; sed neutri pensio tota fuit.'Si nihil hinc veniet, pangentur carmina nobis:Audieris, dices esse Maronis opus.'Insanis: omnes gelidis quicumque lacernisSunt ibi, Nasones Vergiliosque vides.'Atria magna colam.' Vix tres aut quattuor istaRes aluit, pallet cetera turba fame.'Quid faciam? suade: nam certum est vivere Romae.'Si bonus es, casu vivere, Sexte, potes.Iliaco similem puerum, Faustine, ministroLusca Lycoris amat. Quam bene lusca videt!Inserta phialae Mentoris manu ductaLacerta vivit et timetur argentum.Mutua quod nobis ter quinquagena dedistiEx opibus tantis, quas gravis arca premit,Esse tibi magnus, Telesine, videris amicus.Tu magnus, quod das? immo ego, quod recipis.Lomento rugas uteri quod condere temptas,Polla, tibi ventrem, non mihi labra linis.Simpliciter pateat vitium fortasse pusillum:Quod tegitur, magnum creditur esse malum.Mentiris iuvenem tinctis, Laetine, capillis,Tam subito corvus, qui modo cycnus eras.Non omnes fallis; scit te Proserpina canum:Personam capiti detrahet illa tuo.Occurrit tibi nemo quod libenter,Quod, quacumque venis, fuga est et ingensCirca te, Ligurine, solitudo,Quid sit, scire cupis? Nimis poeta es.Hoc valde vitium periculosum est.