Uxorem sed habes, Candide, cum populo.Numquam me revocas, venias cum saepe vocatus:Ignosco, nullum si modo, Galle, vocas.Invitas alios: vitium est utriusque. 'Quod?' inquis.Et mihi cor non est, et tibi, Galle, pudor.Auriculam Mario graviter miraris olere.Tu facis hoc: garris, Nestor, in auriculam.Has cum gemina compede dedicat catenas,Saturne, tibi Zoilus, anulos priores.Sportula nulla datur; gratis conviva recumbis:Dic mihi, quid Romae, Gargiliane, facis?Unde tibi togula est et fuscae pensio cellae?Unde datur quadrans? unde vir es Chiones?Cum ratione licet dicas te vivere summa,Quod vivis, nulla cum ratione facis.Sunt tibi, confiteor, diffusi iugera campiUrbanique tenent praedia multa lares,Et servit dominae numerosus debitor arcaeSustentatque tuas aurea massa dapes.Fastidire tamen noli, Rufine, minores:Plus habuit Didymos, plus Philomelus habet.Non possum vetulam. Quereris, Matrinia? possumEt vetulam, sed tu mortua, non vetula es.Possum Hecubam, possum Niobam, Matrinia, sed siNondum erit illa canis, nondum erit illa lapis.Ingenuam malo, sed si tamen illa negetur,Libertina mihi proxuma condicio est:Extremo est ancilla loco: sed vincet utramque,Si facie nobis haec erit ingenua.Digna tuo cur sis indignaque nomine, dicam.Frigida es et nigra es: non es et es Chione.Artis Phidiacae toreuma clarumPisces aspicis: adde aquam, natabunt.Quod novus et nuper factus tibi praestat amicus,Hoc praestare iubes me, Fabiane, tibi:Horridus ut primo semper te mane salutemPer mediumque trahat me tua sella lutum,Lassus ut in thermas decuma vel serius horaTe sequar Agrippae, cum laver ipse Titi.Hoc per triginta merui, Fabiane, Decembres,