Sedet ambulatve liber acribus curis?Titine thermis an lavatur AgrippaeAn inpudici balneo Tigillini?An rure Tulli fruitur atque Lucani?An Pollionis dulce currit ad quartum?An aestuantis iam profectus ad BaiasPiger Lucrino nauculatur in stagno?'Vis scire quid agat Canius tuus? Ridet.'Proscriptum famulus servavit fronte notatus.Non fuit haec domini vita, sed invidia.Dederas, Apici, bis trecenties ventri,Et adhuc supererat centies tibi laxum.Hoc tu gravatus ut famem et sitim ferreSumma venenum potione perduxti.Nihil est, Apici, tibi gulosius factum.Omnia cum retro pueris obsonia tradas,Cur non mensa tibi ponitur a pedibus?Vite nocens rosa stabat moriturus ad arasHircus, Bacche, tuis victima grata focis.Quem Tuscus mactare deo cum vellet haruspex,Dixerat agresti forte rudique viro,Ut cito testiculos et acuta falce secaret,Taeter ut immundae carnis abiret odor.Ipse super virides aras luctantia pronusDum resecat cultro colla premitque manu,Ingens iratis apparuit hirnea sacris.Occupat hanc ferro rusticus atque secat,Hoc ratus antiquos sacrorum poscere ritusTalibus et fibris numina prisca coli.Sic, modo qui Tuscus fueras, nunc Gallus haruspex,Dum iugulas hircum, factus es ipse caper.Si temperari balneum cupis fervens,Faustine, quod vix Iulianus intraret,Roga, lavetur, rhetorem Sabineium.Neronianas is refrigerat thermas.Praedia solus habes et solus, Candide, nummos,Aurea solus habes, murrina solus habes,Massica solus habes et Opimi Caecuba solus,Et cor solus habes, solus et ingenium.Omnia solus habes—hoc me puta velle negare!—