Profectus ex Hispania.Occurrit illi sportularum fabula:A ponte rediit Mulvio.Plus credit nemo tota quam Cordus in urbe.'Cum sit tam pauper, quomodo?' Caecus amat.Das gladiatores, sutorum regule, Cerdo,Quodque tibi tribuit subula, sica rapit.Ebrius es: neque enim faceres hoc sobrius umquam,Ut velles corio ludere, Cerdo, tuo.Lusisti corio: sed te, mihi crede, mementoNunc in pellicula, Cerdo, tenere tua.Circumlata diu mensis scribilita secundisUrebat nimio saeva calore manus;Sed magis ardebat Sabidi gula: protinus ergoSufflavit buccis terque quaterque suis.Illa quidem tepuit digitosque admittere visa est,Sed nemo potuit tangere: merda fuit.Perfrixisse tuas questa est praefatio fauces.Cum te excusaris, Maxime, quid recitas?Proxima centenis ostenditur ursa columnis,Exornant fictae qua platanona ferae.Huius dum patulos adludens temptat hiatusPulcher Hylas, teneram mersit in ora manum.Vipera sed caeco scelerata latebat in aereVivebatque anima deteriore fera.Non sensit puer esse dolos, nisi dente recepto.Dum perit. O facinus, falsa quod ursa fuit!Dic, Musa, quid agat Canius meus Rufus:Utrumne chartis tradit ille victurisLegenda temporum acta Claudianorum?An quae Neroni falsus astruit scriptor?An aemulatur inprobi Phaedri?Lascivus elegis an severus herois?An in coturnis horridus Sophocleis?An otiosus in schola poetarumLepore tinctos Attico sales narrat?Hinc si recessit, porticum terit †templiAn spatia carpit lentus Argonautarum?An delicatae sole rursus EuropaeInter tepentes post meridie buxos