Valerius Martialis Deciano Suo Sal.'Quid nobis' inquis 'cum epistula? parum enim tibipraestamus, si legimus epigrammata? quid hic porrodicturus es, quod non possis versibus dicere? Videoquare tragoedia aut comoedia epistulam accipiant, qui-bus pro se loqui non licet: epigrammata curione non egentet contenta sunt sua, id est mala, lingua: in quacumque pa-gina visum est, epistulam faciunt. Noli ergo, si tibi videtur,rem facere ridiculam et in toga saltantis inducere per-sonam. Denique videris, an te delectet contra retiariumferula. Ego inter illos sedeo qui protinus reclamant.'Puto me hercules, Deciane, verum dicis. Quid si scias,cum qua et quam longa epistula negotium fueris habitu-rus? Itaque quod exigis fiat. Debebunt tibi si qui inhunc librum inciderint, quod ad primam paginam nonlassi pervenient.Ter centena quidem poteras epigrammata ferre,Sed quis te ferret perlegeretque, liber?At nunc succincti quae sint bona disce libelli.Hoc primum est, brevior quod mihi charta perit;Deinde, quod haec una peraget librarius hora,Nec tantum nugis serviet ille meis;Tertia res haec est, quod si cui forte legeris,Sis licet usque malus, non odiosus eris.Te conviva leget mixto quincunce, sed anteIncipiat positus quam tepuisse calix.Esse tibi tanta cautus brevitate videris?Ei mihi, quam multis sic quoque longus eris!Creta dedit magnum, maius dedit Africa nomen,Scipio quod victor quodque Metellus habet;Nobilius domito tribuit Germania Rheno,Et puer hoc dignus nomine, Caesar, eras.Frater Idumaeos meruit cum patre triumphos,Quae datur ex Chattis laurea, tota tua est.Sexte, nihil debes, nil debes, Sexte, fatemur.Debet enim, si quis solvere, Sexte, potest.O quam blandus es, Ammiane, matri!Quam blanda est tibi mater, Ammiane!Fratrem te vocat et soror vocatur.Cur vos nomina nequiora tangunt?