Si tamen invitus vadis, cur, Classice, vadis?'Cogor' ais: verum est; cogitur et Selius.En rogat ad cenam Melior te, Classice, rectam.Grandia verba ubi sunt? si vir es, ecce, nega.Non vis in solio prius lavariQuemquam, Cotile: causa quae, nisi haec est,Undis ne fovearis irrumatis?Primus te licet abluas: necesse estAnte hic mentula, quam caput, lavetur.Candidius nihil est te, Caeciliane. Notavi:Si quando ex nostris disticha pauca lego,Protinus aut Marsi recitas aut scripta Catulli.Hoc mihi das, tamquam deteriora legas,Ut conlata magis placeant mea? Credimus istud:Malo tamen recites, Caeciliane, tua.Hesterna factum narratur, Postume, cenaQuod nollem—quis enim talia facta probet?—Os tibi percisum quanto non ipse LatinusVilia Panniculi percutit ora sono:Quodque magis mirum est, auctorem criminis huiusCaecilium tota rumor in urbe sonat.Esse negas factum: vis hoc me credere? credo.Quid, quod habet testes, Postume, Caecilius?Quid faciat volt scire Lyris: quod sobria: fellat.Cinctum togatis post et ante Saufeium,Quanta reduci Regulus solet turba,Ad alta tonsum templa cum reum misit,Materne, cernis? invidere nolito.Comitatus iste sit precor tuus numquam.Hos illi amicos et greges togatorumFuficulenus praestat et Faventinus.Verbera securi solitus leo ferre magistriInsertamque pati blandus in ora manumDedidicit pacem subito feritate reversa,Quanta nec in Libycis debuit esse iugis.Nam duo de tenera puerilia corpora turba,Sanguineam rastris quae renovabat humum,Saevos et infelix furiali dente peremit:Martia non vidit maius harena nefas.Exclamare libet: 'crudelis, perfide, praedo,