Levior o conchis, Galle, Cytheriacis.Confidis natibus? non est pedico maritus:Quae faciat duo sunt: irrumat aut futuit.Coponem laniumque balneumque,Tonsorem tabulamque calculosqueEt paucos, sed ut eligam, libellos:Unum non nimium rudem sodalemEt grandem puerum diuque levemEt caram puero meo puellam:Haec praesta mihi, Rufe, vel Butuntis,Et thermas tibi habe Neronianas.Uxorem nolo Telesinam ducere: quare?Moecha est. Sed pueris dat Telesina. Volo.Quod fellas et aquam potas, nil, Lesbia, peccas.Qua tibi parte opus est, Lesbia, sumis aquam.Unus saepe tibi tota denarius arcaCum sit et hic culo tritior, Hylle, tuo,Non tamen hunc pistor, non auferet hunc tibi copo,Sed si quis nimio pene superbus erit.Infelix venter spectat convivia culiEt semper miser hic esurit, ille vorat.Novit loturos Dasius numerare: poposcitMammosam Spatalen pro tribus: illa dedit.Vis fieri liber? mentiris, Maxime, non vis:Sed fieri si vis, hac ratione potes.Liber eris, cenare foris si, Maxime, nolis,Veientana tuam si domat uva sitim,Si ridere potes miseri chrysendeta Cinnae,Contentus nostra si potes esse toga,Si plebeia Venus gemino tibi vincitur asse,Si tua non rectus tecta subire potes.Haec tibi si vis est, si mentis tanta potestas,Liberior Partho vivere rege potes.Quid de te, Line, suspicetur uxorEt qua parte velit pudiciorem,Certis indiciis satis probavit,Custodem tibi quae dedit spadonem.Nil nasutius hac maligniusque.Vis te, Sexte, coli: volebam amare.Parendum est tibi: quod iubes, coleris: