Flet Philomela nefas incesti Tereos, et quaeMuta puella fuit, garrula fertur avis.Pica loquax certa dominum te voce saluto:Si me non videas, esse negabis avem.Si tibi talis erit, qualem dilecta CatulloLesbia plorabat, hic habitare potest.Artis ebur medicae narthecia cernis: habebisMunera, quae cuperet Paccius esse sua.Ludite lascivi, sed tantum ludite, servi:Haec signata mihi quinque diebus erunt.Invisae nimium pueris grataeque magistris,Clara Prometheo munere ligna sumus.Ne mendica ferat barbati prandia nudiDormiat et tetrico cum cane, pera rogat.In pretio scopas testatur palma fuisse.Otia sed scopis nunc analecta dedit.Defendet manus haec scapulas mordente molestoPulice, vel si quid pulice sordidius.Ne toga barbatos faciat vel paenula libros,Haec abies chartis tempora longa dabit.Nomina dat spondae pictis pulcherrima pinnisNunc Iunonis avis, sed prius Argus erat.Stragula succincti venator sume veredi:Nam solet a nudo surgere ficus equo.Accipe lunata scriptum testudine sigma.Octo capit; veniat quisquis amicus erit.Femineam nobis cherson si credis inesse,Deciperis: pelagi mascula praeda sumus.Accipe felices, Atlantica munera, silvas:Aurea qui dederit dona, minora dabit.Non sum crispa quidem nec silvae filia Maurae,Sed norunt lautas et mea ligna dapes.Grandia taurorum portant qui corpora, quaeris,An Libycas possint sustinuisse trabes?Puncta notis ilex et acuta cuspide clusaSaepe redemptoris prodere furta solet.Non est ista recens nec nostri gloria caeli:Primus in his Mentor, dum facit illa, bibit.Nos sumus audacis plebeia toreumata vitri,Nostra neque ardenti gemma feritur aqua.