Valerius Martialis Prisco suo S.Scio me patrocinium debere contumacissimae triennidesidiae; quo absolvenda non esset inter illas quoqueurbicas occupationes, quibus facilius consequimur, utmolesti potius, quam ut officiosi esse videamur; nedumin hac provinciali solitudine, ubi nisi etiam intemperan-ter studemus, et sine solacio et sine excusatione se-cessimus. Accipe ergo rationem. In qua hoc maximumet primum est, quod civitatis aures, quibus adsueveram,quaero et videor mihi in alieno foro litigare; si quidest enim, quod in libellis meis placeat, dictavit auditor:illam iudiciorum subtilitatem, illud materiarum inge-nium, bibliothecas, theatra, convictus, in quibus studerese voluptates non sentiunt, ad summam omnium illa,quae delicati reliquimus, desideramus quasi destituti.Accedit his municipalium robigo dentium et iudici locolivor, et unus aut alter mali, in pusillo loco multi;adversus quod difficile est habere cotidie bonum sto-machum: ne mireris igitur abiecta ab indignante quaea gestiente fieri solebant. Ne quid tamen et advenientitibi ab urbe et exigenti negarem—cui non referogratiam, si tantum ea praesto quae possum—, im-peravi mihi, quod indulgere consueram, et studui pau-cissimis diebus, ut familiarissimas mihi aures tuas ex-ciperem adventoria sua. Tu velim ista, quae tantum apudte non periclitantur, diligenter aestimare et excutere nongraveris; et, quod tibi difficillimum est, de nugis nostrisiudices nitore seposito, ne Romam, si ita decreveris, nonHispaniensem librum mittamus, sed Hispanum.Retia dum cessant latratoresque MolossiEt non invento silva quiescit apro,Otia, Prisce, brevi poteris donare libello.Hora nec aestiva est nec tibi tota perit.Ad populos mitti qui nuper ab Urbe solebas,Ibis, io, Romam nunc peregrine liberAuriferi de gente Tagi tetricique Salonis,Dat patrios amnes quos mihi terra potens.Non tamen hospes eris, nec iam potes advena dici,Cuius habet fratres tot domus alta Remi.Iure tuo veneranda novi pete limina templi,