Nec premat ulla tuos sollicitetve toros,Quid quasi paelicibus torqueris inepta ministris,In quibus et brevis est et fugitiva Venus?Plus tibi quam domino pueros praestare probabo:Hi faciunt, ut sis femina sola viro;Hi dant quod non vis uxor dare. 'Do tamen,' inquis,'Ne vagus a thalamis coniugis erret amor.'Non eadem res est: Chiam volo, nolo mariscam:Ne dubites quae sit Chia, marisca tua est.Scire suos fines matrona et femina debet:Cede sua pueris, utere parte tua.Uxor cum tibi sit puella, qualemVotis vix petat inprobus maritus,Dives, nobilis, erudita, casta,Rumpis, Basse, latus, sed in comatis,Uxoris tibi dote quos parasti.Et sic ad dominam reversa languetMultis mentula milibus redempta;Sed nec vocibus excitata blandis,Molli pollice nec rogata surgit.Sit tandem pudor, aut eamus in ius.Non est haec tua, Basse: vendidisti.Baetis olivifera crinem redimite corona,Aurea qui nitidis vellera tinguis aquis;Quem Bromius, quem Pallas amat; cui rector aquarumAlbula navigerum per freta pandit iter:Ominibus laetis vestras Instantius orasIntret, et hic populis ut prior annus eat.Non ignorat, onus quod sit succedere Macro:Qui sua metitur pondera, ferre potest.