Effugere in thermis et circa balnea non estMenogenen, omni tu licet arte velis.Captabit tepidum dextra laevaque trigonem,Inputet acceptas ut tibi saepe pilas.Colliget et referet laxum de pulvere follem,Et si iam lotus, iam soleatus erit.Lintea si sumes, nive candidiora loquetur,Sint licet infantis sordidiora sinu.Exiguos secto comentem dente capillosDicet Achilleas disposuisse comas.Fumosae feret ipse propin de faece lagonae,Frontis et umorem colliget usque tuae.Omnia laudabit, mirabitur omnia, donecPerpessus dicas taedia mille 'Veni!'Derisor Fabianus hirnearum,Omnes quem modo colei timebantDicentem tumidas in hydrocelas,Quantum nec duo dicerent Catulli,In thermis subito NeronianisVidit se miser, et tacere coepit.Nolueram, Polytime, tuos violare capillos,Sed iuvat hoc precibus me tribuisse tuis.Talis eras, modo tonse Pelops, positisque nitebasCrinibus, ut totum sponsa videret ebur.Pediconibus os olere dicis.Hoc si, sicut ais, Fabulle, verum est:Quid tu credis olere cunnilingis?Triginta tibi sunt pueri totidemque puellae:Una est nec surgit mentula. Quid facies?Bis Cotta soleas perdidisse se questus,Dum neglegentem ducit ad pedes vernam,Qui solus inopi praestat et facit turbam,Excogitavit—homo sagax et astutus—Ne facere posset tale saepius damnum:Excalceatus ire coepit ad cenam.Tongilianus habet nasum: scio, non nego. Sed iamNil praeter nasum Tongilianus habet.Quod lana caput alligas, Charine,Non aures tibi, sed dolent capilli.Pro sene, sed clare, votum Maro fecit amico,