Argentum atque aurum non simplex Delphica portat;Stant pueri, dominos quos precer esse meos.Deinde ducenta sonas, et ais non esse minoris.Instructam vili vendis, Amoene, domum.Maiae Mercurium creastis Idus,Augustis redit Idibus Diana,Octobres Maro consecravit Idus.Idus saepe colas et has et illas,Qui magni celebras Maronis Idus.Matutine cliens, urbis mihi causa relictae,Atria, si sapias, ambitiosa colas.Non sum ego causidicus, nec amaris litibus aptus,Sed piger et senior Pieridumque comes;Otia me somnusque iuvant, quae magna negavitRoma mihi: redeo, si vigilatur et hic.Sic tanquam tabulas scyphosque, Paule,Omnes archetypos habes amicos.Lintea ferret Apro vatius cum vernula nuperEt supra togulam lusca sederet anusAtque olei stillam daret enterocelicus unctor,Udorum tetricus censor et asper erat:Frangendos calices effundendumque FalernumClamabat, biberet quod modo lotus eques.A sene sed postquam patruo venere trecenta,Sobrius a thermis nescit abire domum.O quantum diatreta valent et quinque comati!Tunc, cum pauper erat, non sitiebat Aper.Nil non, Lygde, mihi negas roganti:At quondam mihi, Lygde, nil negabas.Iugera mercatus prope busta latentis agelliEt male compactae culmina fulta casae,Deseris urbanas, tua praedia, Pannyche, litesParvaque, sed tritae praemia certa togae.Frumentum, milium tisanamque fabamque solebasVendere pragmaticus, nunc emis agricola.Heredem tibi me, Catulle, dicis.Non credam, nisi legero, Catulle.Dum tibi Niliacus portat crystalla cataplus,Accipe de circo pocula Flaminio.Hi magis audaces, an sunt qui talia mittunt