Quantum Lesbia non dedit Catullo.Te vicinia tota, te pilosusHircoso premit osculo colonus;Hinc instat tibi textor, inde fullo,Hinc sutor modo pelle basiata,Hinc menti dominus periculosi,Hinc et dexiocholus, inde lippus,Fellatorque recensque cunnilingus.Iam tanti tibi non fuit redire.Martis alumne dies, roseam quo lampada primumMagnaque siderei vidimus ora dei,Si te rure coli viridisque pudebit ad aras,Qui fueras Latia cultus in urbe mihi:Da veniam, servire meis quod nolo Kalendis,Et qua sum genitus, vivere luce volo.Natali pallere suo, ne calda SabelloDesit; et ut liquidum potet Alauda merum,Turbida sollicito transmittere Caecuba sacco;Atque inter mensas ire, redire suas;Excipere hos illos, et tota surgere cenaMarmora calcantem frigidiora gelu:Quae ratio est, haec sponte sua perferre patique,Quae te si iubeat rex dominusque, neges?Versus et breve vividumque carmenIn te ne faciam, times, Ligurra,Et dignus cupis hoc metu videri.Sed frustra metuis cupisque frustra.In tauros Libyci ruunt leones,Non sunt papilionibus molesti.Quaeras, censeo, si legi laboras,Nigri fornicis ebrium poetam,Qui carbone rudi putrique cretaScribit carmina, quae legunt cacantes.Frons haec stigmate non meo notanda est.Antiqui rex magne poli mundique prioris,Sub quo pigra quies nec labor ullus erat,Nec regale nimis fulmen nec fulmine digni,Scissa nec ad Manes, sed sibi dives humus:Laetus ad haec facilisque veni sollemnia PrisciGaudia: cum sacris te decet esse tuis.