Difficilis facilis, iucundus acerbus es idem:Nec tecum possum vivere, nec sine te.Vendunt carmina Gallus et Lupercus.Sanos, Classice, nunc nega poetas.Boletos et aprum si tamquam vilia ponisEt non esse putas haec mea vota, volo:Si fortunatum fieri me credis et heresVis scribi propter quinque Lucrina, vale.Lauta tamen cena est: fateor, lautissima, sed crasNil erit, immo hodie, protinus immo nihil,Quod sciat infelix damnatae spongia virgaeVel quicumque canis iunctaque testa viae:Mullorum leporumque et suminis exitus hic est,Sulphureusque color carnificesque pedes.Non Albana mihi sit comissatio tantiNec Capitolinae pontificumque dapes;Inputet ipse deus nectar mihi, fiet acetumEt Vaticani perfida vappa cadi.Convivas alios cenarum quaere magister,Quos capiant mensae regna superba tuae:Me meus ad subitas invitet amicus ofellas:Haec mihi, quam possum reddere, cena placet.Crinitae Line paedagoge turbae,Rerum quem dominum vocat suarumEt credit cui+ Postumilla divesGemmas, aurea, vina, concubinos:Sic te perpetua fide probatumNulli non tua praeferat patrona:Succurras misero, precor, furoriEt serves aliquando neglegenterIllos qui male cor meum perurunt,Quos et noctibus et diebus optoIn nostro cupidus sinu videre,Formosos, niveos, pares, gemellos,Grandes, non pueros, sed uniones.Daphnonas, platanonas et ae+rios pityonasEt non unius balnea solus habes,Et tibi centenis stat porticus alta columnis,Calcatusque tuo sub pede lucet onyx,Pulvereumque fugax hippodromon ungula plaudit,