Res est putida bellus et Sabellus.Bellum denique malo, quam Sabellum.Tabescas utinam, Sabelle belle!Mentiris, credo: recitas mala carmina, laudo:Cantas, canto: bibis, Pontiliane, bibo:Pedis, dissimulo: gemma vis ludere, vincor:Res una est, sine me quam facis, et taceo.Nil tamen omnino praestas mihi. 'Mortuus,' inquis,'Accipiam bene te.' Nil volo: sed morere.Non est, Tucca, satis, quod es gulosus:Et dici cupis et cupis videri.Barbatus rigido nupsit Callistratus Afro,Hac qua lege viro nubere virgo solet.Praeluxere faces, velarunt flammea vultus,Nec tua defuerunt verba, Talasse, tibi.Dos etiam dicta est. Nondum tibi, Roma, videturHoc satis? expectas numquid ut et pariat?Facundos mihi de libidinosisLegisti nimium, Sabelle, versus,Quales nec Didymi sciunt puellaeNec molles Elephantidos libelli.Sunt illic Veneris novae figurae,Quales perditus audeat fututor,Praestent et taceant quid exoleti,Quo symplegmate quinque copulentur,Qua plures teneantur a catena,Extinctam liceat quid ad lucernam.Tanti non erat, esse te disertum.Unice, cognato iunctum mihi sanguine nomenQui geris et studio corda propinqua meis;Carmina cum facias soli cedentia fratri,Pectore non minor es, sed pietate prior.Lesbia cum lepido te posset amare Catullo,Te post Nasonem blanda Corinna sequi.Nec deerant zephyri, si te dare vela iuvaret;Sed tu litus amas. Hoc quoque fratris habes.Haedina tibi pelle contegentiNudae tempora verticemque calvae,Festive tibi, Phoebe, dixit ille,Qui dixit caput esse calceatum.