Haec sarcinarum pompa convenit ponti.Ut pueros emeret Labienus vendidit hortos.Nil nisi ficetum nunc Labienus habet.Triginta mihi quattuorque messesTecum, si memini, fuere, Iuli.Quarum dulcia mixta sunt amaris,Sed iucunda tamen fuere plura;Et si calculus omnis huc et illucDiversus bicolorque digeratur,Vincet candida turba nigriorem.Si vitare velis acerba quaedamEt tristis animi cavere morsus,Nulli te facias nimis sodalem:Gaudebis minus et minus dolebis.Tamquam simpliciter mecum, Callistrate, vivas,Dicere percisum te mihi saepe soles.Non es tam simplex, quam vis, Callistrate, credi.Nam quisquis narrat talia, plura tacet.Libras quattuor aut duas amicoAlgentemque togam brevemque laenam,Interdum aureolos manu crepantis,Possint ducere qui duas Kalendas,Quod nemo, nisi tu, Labulle, donas,Non es, crede mihi, bonus. Quid ergo?Ut verum loquar, optimus malorum es.Pisones Senecasque MemmiosqueEt Crispos mihi redde, sed priores:Fies protinus ultimus bonorum.Vis cursu pedibusque gloriari?Tigrim vince levemque Passerinum:Nulla est gloria praeterire asellos.Nasutus nimium cupis videri.Nasutum volo, nolo polyposum.Hunc qui femineis noctesque diesque cathedrisIncedit tota notus in urbe nimis,Crine nitens, niger unguento, perlucidus ostro,Ore tener, latus pectore, crure glaber,Uxori qui saepe tuae comes inprobus haeret,Non est quod timeas, Candide: non futuit.Odi te, quia bellus es, Sabelle.