Ecce, reum Carus te detulit: adsit agellus.Exilii comitem quaeris: agellus eat.A latronibus esse te fututamDicis, Saenia: sed negant latrones.Poto ego sextantes, tu potas, Cinna, deunces:Et quereris quod non, Cinna, bibamus idem?Hermogenes tantus mapparum, %26%27%27, fur est,Quantus nummorum vix, puto, Massa fuit;Tu licet observes dextram teneasque sinistram,Inveniet, mappam qua ratione trahat:Cervinus gelidum sorbet sic halitus anguem,Casuras alte sic rapit Iris aquas.Nuper cum Myrino peteretur missio laeso,Subduxit mappas quattuor Hermogenes;Cretatam praetor cum vellet mittere mappam,Praetori mappam surpuit Hermogenes.Attulerat mappam nemo, dum furta timentur:Mantele a mensa surpuit Hermogenes.Hoc quoque si deerit, medios discingere lectosMensarumque pedes non timet Hermogenes.Quamvis non modico caleant spectacula sole,Vela reducuntur, cum venit Hermogenes.Festinant trepidi substringere carbasa nautae,Ad portum quotiens paruit Hermogenes.Linigeri fugiunt calvi sistrataque turba,Inter adorantes cum stetit Hermogenes.Ad cenam Hermogenes mappam non attulit unquam,A cena semper rettulit Hermogenes.Sexagena teras cum limina mane senator,Esse tibi videor desidiosus eques,Quod non a prima discurram luce per urbemEt referam lassus basia mille domum.Sed tu, purpureis ut des nova nomina fastisAut Nomadum gentes Cappadocumve petas:At mihi, quem cogis medios abrumpere somnosEt matutinum ferre patique lutum,Quid petitur? Rupta cum pes vagus exit alutaEt subitus crassae decidit imber aquaeNec venit ablatis clamatus verna lacernis,Accedit gelidam servus ad auriculam