Flammas Iuppiter, et stupet superbiRegis delicias gravesque lusus:Haec sunt pocula, quae decent Tonantem,Haec sunt, quae Phrygium decent ministrum.Omnes cum Iove nunc sumus beati;At nuper—pudet, a pudet fateri—Omnes cum Iove pauperes eramus.Addixti, Labiene, tres agellos;Emisti, Labiene, tres cinaedos:Pedicas, Labiene, tres agellos.Quare tam multis a te, Laetine, diebusNon abeat febris, quaeris et usque gemis.Gestatur tecum pariter pariterque lavatur;Cenat boletos, ostrea, sumen, aprum;Ebria Setino fit saepe et saepe Falerno,Nec nisi per niveam Caecuba potat aquam;Circumfusa rosis et nigra recumbit amomo,Dormit et in pluma purpureoque toro.Cum recubet pulchre, cum tam bene vivat apud te,Ad Damam potius vis tua febris eat?Dum tu forsitan inquietus errasClamosa, Iuvenalis, in Subura,Aut collem dominae teris Dianae;Dum per limina te potentiorumSudatrix toga ventilat vagumqueMaior Caelius et minor fatigant:Me multos repetita post DecembresAccepit mea rusticumque fecitAuro Bilbilis et superba ferro.Hic pigri colimus labore dulciBoterdum Plateamque—CeltiberisHaec sunt nomina crassiora terris—:Ingenti fruor inproboque somno,Quem nec tertia saepe rumpit hora,Et totum mihi nunc repono, quidquidTer denos vigilaveram per annos.Ignota est toga, sed datur petentiRupta proxima vestis a cathedra.Surgentem focus excipit superbaVicini strue cultus iliceti,