Ibit et ad fratrem tecum matremque patremque.Quas igitur fraudes ingeniosa paras?Diceret hystericam se forsitan altera moechaIn Sinuessano velle sedere lacu.Quanto tu melius, quotiens placet ire fututum,Quae verum mavis dicere, Paula, viro!Lassa quod hesterni spirant opobalsama dracti,Ultima quod curvo quae cadit aura croco;Poma quod hiberna maturescentia capsa,Arbore quod verna luxuriosus ager;De Palatinis dominae quod Serica prelis,Sucina virginea quod regelata manu;Amphora quod nigri, sed longe, fracta Falerni,Quod qui Sicanias detinet hortus apes;Quod Cosmi redolent alabastra focique deorum,Quod modo divitibus lapsa corona comis:Singula quid dicam? non sunt satis; omnia misce:Hoc fragrant pueri basia mane mei.Scire cupis nomen? si propter basia, dicam.Iurasti: nimium scire, Sabine, cupis.Clarus fronde Iovis, Romani fama coturni,Spirat Apellea redditus arte Memor.Contulit ad saturas ingentia pectora Turnus.Cur non ad Memoris carmina? Frater erat.Tolle, puer, calices tepidique toreumata NiliEt mihi secura pocula trade manuTrita patrum labris et tonso pura ministro;Anticus mensis restituatur honor.Te potare decet gemma, qui Mentora frangisIn scaphium moechae, Sardanapalle, tuae.Ius tibi natorum vel septem, Zoile, detur,Dum matrem nemo det tibi, nemo patrem.Quisquis Flaminiam teris, viator,Noli nobile praeterire marmor.Urbis deliciae salesque Nili,Ars et gratia, lusus et voluptas,Romani decus et dolor theatriAtque omnes Veneres CupidinesqueHoc sunt condita, quo Paris, sepulchro.Heredes, nolite brevem sepelire colonum: