Miraris, docto quod carmina mitto Severo,Ad cenam cum te, docte Severe, vocem?Iuppiter ambrosia satur est et nectare vivit;Nos tamen exta Iovi cruda merumque damus.Omnia cum tibi sint dono concessa deorum,Si quod habes non vis, ergo quid accipies?Cum me velle vides tentumque, Telesphore, sentis,Magna rogas—puta me velle negare: licet?—Et nisi iuratus dixi 'dabo', subtrahis illas,Permittunt in me quae tibi multa, natis.Quid si me tonsor, cum stricta novacula supra est,Tunc libertatem divitiasque roget?Promittam; neque enim rogat illo tempore tonsor,Latro rogat; res est imperiosa timor:Sed fuerit curva cum tuta novacula theca,Frangam tonsori crura manusque simul.At tibi nil faciam, sed lota mentula lanacupidae dicet avaritiae.Senos Charinus omnibus digitis gerit,Nec nocte ponit anulos,Nec cum lavatur. Causa quae sit, quaeritis?Dactyliothecam non habet.Sit Phlogis an Chione Veneri magis apta, requiris?Pulchrior est Chione; sed Phlogis ulcus habet,Ulcus habet Priami quod tendere possit alutamQuodque senem Pelian non sinat esse senem,Ulcus habet quod habere suam vult quisque puellam,Quod sanare Criton, non quod Hygia potest:At Chione non sentit opus nec vocibus ullisAdiuvat, absentem marmoreamve putes.Exorare, dei, si vos tam magna liceretEt bona velletis tam pretiosa dare,Hoc quod habet Chione corpus faceretis haberetUt Phlogis, et Chione quod Phlogis ulcus habet.Lingua maritus, moechus ore Nanneius,Summemmianis inquinatior buccis;Quem cum fenestra vidit a SuburanaObscena nudum Leda, fornicem cluditMediumque mavult basiare, quam summum;Modo qui per omnes viscerum tubos ibat