Iugera facundi qui Ciceronis habet.Heredem dominumque sui tumulive larisveNon alium mallet nec Maro nec Cicero.Nulla est hora tibi qua non me, Phylli, furentemDespolies: tanta calliditate rapis.Nunc plorat speculo fallax ancilla relicto,Gemma vel a digito vel cadit aure lapis;Nunc furtiva lucri fieri bombycina possunt,Profertur Cosmi nunc mihi siccus onyx;Amphora nunc petitur nigri cariosa Falerni,Expiet ut somnos garrula saga tuos;Nunc ut emam grandemve lupum mullumve bilibrem,Indixit cenam dives amica tibi.Sit pudor et tandem veri respectus et aequi:Nil tibi, Phylli, nego; nil mihi, Phylli, nega.Iam prope desertos cineres et sancta MaronisNomina qui coleret, pauper et unus erat.Silius optatae succurrere censuit umbrae,Silius et vatem, non minor ipse, colit.Tanta est quae Titio columna pendet,Quantam Lampsaciae colunt puellae.Hic nullo comitante nec molestoThermis grandibus et suis lavatur.Anguste Titius tamen lavatur.Cenabis belle, Iuli Cerialis, apud me;Condicio est melior si tibi nulla, veni.Octavam poteris servare; lavabimur una:Scis, quam sint Stephani balnea iuncta mihi.Prima tibi dabitur ventri lactuca movendoUtilis, et porris fila resecta suis,Mox vetus et tenui maior cordyla lacerto,Sed quam cum rutae frondibus ova tegant;Altera non deerunt tenui versata favilla,Et Velabrensi massa coacta foco,Et quae Picenum senserunt frigus olivae.Haec satis in gustu. Cetera nosse cupis?Mentiar, ut venias: pisces, conchylia, sumenEt chortis saturas atque paludis aves,Quae nec Stella solet rara nisi ponere cena.Plus ego polliceor: nil recitabo tibi,