Hunc omnes servate ducem, servate senatum;Moribus hic vivat principis, ille suis.Tanta tibi est recti reverentia, Caesar, et aequi,Quanta Numae fuerat: sed Numa pauper erat.Ardua res haec est, opibus non tradere moresEt, cum tot Croesos viceris, esse Numam.Si redeant veteres, ingentia nomina, patres,Elysium liceat si vacuare nemus:Te colet invictus pro libertate Camillus,Aurum Fabricius, te tribuente, volet;Te duce gaudebit Brutus, tibi Sulla cruentusImperium tradet, cum positurus erit;Et te privato cum Caesare Magnus amabit,Donabit totas et tibi Crassus opes.Ipse quoque infernis revocatus Ditis ab umbrisSi Cato reddatur, Caesarianus erit.Unctis falciferi senis diebus,Regnator quibus imperat fritillus,Versu ludere non laboriosoPermittis, puto, pilleata Roma.Risisti; licet ergo, non vetamur.Pallentes procul hinc abite curae;Quidquid venerit obvium, loquamurMorosa sine cogitatione.Misce dimidios, puer, trientes,Quales Pythagoras dabat Neroni,Misce, Dindyme, sed frequentiores:Possum nil ego sobrius; bibentiSuccurrent mihi quindecim poetae.Da nunc basia, sed Catulliana:Quae si tot fuerint, quot ille dixit,Donabo tibi Passerem Catulli.Iam certe stupido non dices, Paula, marito,Ad moechum quotiens longius ire voles,'Caesar in Albanum iussit me mane venire,Caesar Circeios.' Iam stropha talis abi=t.Penelopae licet esse tibi sub principe Nerva:Sed prohibet scabies ingeniumque vetus.Infelix, quid ages? aegram simulabis amicam?Haerebit dominae vir comes ipse suae,